Car Repair Manuals

Papias (fragments)

Chapter 7

1 Papias, Iohannis auditor, Hierapolitanus in Asia episcopus, quinque tantum scripsit volumina, quae praenotavit Explanatio Sermonum Domini. 2 In quibus quum se in praefatione asserat non varias opiniones sequi, sed apostolos habere auctores, ait:

3 "Considerabam, quid Andreas, quid Petrus dixissent, quid Philippus, quid Thomas, quid Iacobus, quid Iohannes, quid Matthaeus, vel alius quilibet discipulorum domini: quid etiam Aristion et senior Iohannes, discipuli domini, loquebantur. 4 Non enim tantum mihi libri ad legendum prosunt, quantum viva vox usque hodie in suis auctoribus personans."

5 Ex quo apparet in ipso catalogo nominum, alium esse Iohannem, qui inter apostolos ponitur, et alium seniorem Iohannem, quem post Aristionem enumerat. 6 Hoc autem diximus propter superiorem opinionem, quam a plerisque retulimus traditam, duas posteriores epistulas Iohannis non apostoli esse, sed prebyteri. 7 Hic dicitur mille annorum Iudaicam edidisse δευτέρωσιν , quem secuti sunt Irenaeus et Apollinarius et caeteri, qui post resurrectionem aiunt in carne cum sanctis dominum regnaturum.



Motor Era Blog

Auto Service Repair Manuals on Motor Era